monumenta.ch > Ambrosius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 7, 38
Ideo David non cecidit, quia charus fuit omnibus, et diligi a subiectis quam timeri maluit. Timor enim temporalis tutaminis servat excubias, nescit diuturnitatis custodiam. Itaque ubi timor decesserit, audacia obrepit; quoniam fidem non timor cogit, sed affectus exhibet.